monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 6, 58
Quid autem aliud agitis ista dicendo, nisi ut aut limum Adae, terramque nostram divinae substantiae comparetis, aut certe divinitatem in terrenae corruptelae iniuriam transferatis. Dicendo enim quod Verbum caro et ossa factum est, in terram utique dicitis esse conversum; quoniam caro et ossa de terris sunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below