monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 6, 55
Neque enim, ut quidam interpretati sunt, natura ipsa Verbi mutata est, quae immutabilis semper est, sicut ipse dixit: Videte, videte me, quia ego sum, et non sum mutatus. Sed etiam Paulus dixit: Quia Iesus Christus heri et hodie, ipse est in saecula, hoc est, qui non secundum naturam mutatus est carnis, sed immutabilis etiam in ipsa mutabili conditionis humanae qualitate permansit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below