monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 6, 54
Ergo ex nobis accepit, quod proprium offerret pro nobis, ut nos redimeret ex nostro: et quod nostrum non erat, ex suo nobis divina sua largitate conferret. Secundum naturam igitur se obtulit nostram, ut ultra nostram operaretur naturam. De nostro sacrificium, de suo praemium est: multaque in eodem et secundum naturam invenies, et ultra naturam. Secundum conditionem etenim corporis in utero fuit, natus est, lactatus est, in praesepio est collocatus, sed supra conditionem Virgo concepit, Virgo generavit: ut crederes quia Deus erat, qui novabat naturam; et homo erat, qui secundum naturam nascebatur ex homine.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below