monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 6, 53
Denique hoc etiam Gabriel proprio sermone declarat dicens: Et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Dei Filius. Ex te, inquit, ut secundum hominem quod ex ipsa nasceretur, adverteres; ex se enim generavit Maria, ut quod generaretur ex ipsa, in eo salva generationis Dominicae praerogativa, corporis esset vera natura. Sed et Paulus dicit se praedestinatum esse in Evangelium Dei: Quod ante, inquit, promiserat per prophetas de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Et ad Galatas: Postquam autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere. Et ad Timotheum dixit: Memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below