monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 6, 51
Horum omnium auctores sunt, qui divinitatem et carnem Domini unius naturae fuisse dixerunt. Legi enim quod non crederem, nisi ipse legissem: legi, inquam, in cuiusdam libris sic positum, et organum, et eum a quo movebatur organum, unius in Christo fuisse naturae. Quod ideo posui, ut ex scriptis nomen deprehendatur auctoris; et advertant, quamvis exquisitissimis argumentis, et phaleratis sermonibus non posse vim veritatis obduci.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below