monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 6, 50
Sunt etiam qui in tantum impietatis prodierint, ut putent quia divinitas Domini circumcisa est, et imperfecta de perfecta facta est; et in ligno non caro, sed illa operatrix omnium substantia divina in carnis specie coagulata pendebat. Quis autem non horrescat? Quis audiat quia non ex Maria virgine, sed ex divina substantia passibilem sibi carnem fecerit Dei Verbum? Quod asserendo eo prolabuntur, ut non ex tempore corpus Domini esse susceptum, sed coaeternum Dei Verbo semper fuisse contendant.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below