monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 6, 47
Et hos igitur qui in phantasmate venisse Iesum praedicant, et illos condemnare debemus, qui adversa erroris linea non unum eumdemque Filium Dei dicunt: sed alium esse qui ex Deo Patre natus sit, alium qui sit generatus ex Virgine; cum Evangelista dicat quia Verbum caro factum est; ut unum Dominum Iesum, non duos crederes.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below