monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16 > Samuelis I, 14

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 5, 39
Erat igitur immortalis in morte, impassibilis in passione. Etenim quasi Deum non cepit mortis aerumna, et eumdem quasi hominem inferna viderunt. Denique emisit spiritum, et tamen quasi arbiter exuendi suscipiendique corporis, emisit spiritum, non amisit. Pendebat in cruce, et omnia commovebat. Tremebat in ligno, quem totus tremebat hic mundus. Erat inter supplicia, excipiebat vulnera, et regnum coeleste donabat. Peccatum omnium factus, peccata generis abluebat humani. Postremo mortuus est, et secundo et tertio exsultans atque ovans dico, mortuus est; ut illius mors vita fieret mortuorum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below