monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 5, 38
Idem etiam dicit: Longe a salute mea verba delictorum meorum, hoc est, non capiatur, qui audit: Quare me dereliquisti? sed intelligat quod secundum carnem ista dicantur, quae longe a plenitudine divinitatis aliena sunt. Aliena sunt enim a Deo verba delictorum, quia aliena sunt et delicta verborum: sed quoniam delicta aliena suscepi, etiam delictorum alienorum verba suscepi; ut derelictum me a Patre Deo esse dicam, qui apud Deum semper sum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below