monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 4, 27
Noluit se sic Christus agnosci, nec his tantum, quae supra hominem sunt, meritis aestimari. Denique cum interrogasset: Quem me dicunt esse homines? cum alii dicerent Eliam, alii Hieremiam, aut unum ex prophetis; nullius sententiam praedicavit: cum Petrus dixisset: Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid., 16); hunc solum non immerito laudavit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below