monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 4, 23
Noli igitur et tu secundum naturam interpretari, quod praeter divinitatis naturam est. Nam etsi credas a Christo veram carnem esse susceptam, et offeras transfigurandum corpus altaribus; non distinguas tamen naturam divinitatis et corporis, et tibi dicitur: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti. Divide quod meum, divide quod suum Verbi est. Ego quod erat illius, non habebam: et ille quod meum est, non habebat. Suscepit quod meum est, ut impertiret quod suum est: suscepit non ut confunderet, sed ut repleret. Si credas susceptionem, affingas confusionem; Manichaeus esse desisti, nec tamen Ecclesiae filius esse coepisti.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below