monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 2, 10
Novato quoque et Donato et omnibus qui scindere corpus Ecclesiae gestierunt, viritim dicitur: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti. Ecclesiae enim sacrificium est, quod offertur Deo, ad quam Paulus dixit: Obsecro autem vos, fratres, per misericordiam Dei exhibere corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem. Male ergo sacrificium diviserunt, Ecclesiae membra lacerando.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below