monumenta.ch > Walafrid Strabo > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 0, 1
Nisi me sanctarum auctoritas Scripturarum, et praecipue illa veridici prophetae sententia, qua sacrificio obedientia praefertur , ad necessitatem obediendi constringeret, praeceptis vestris, o sanctissimi Patres, apologiae huiusmodi genus opponerem: si propheta qui, antequam formaretur in utero, a Domino electus est, et priusquam exiret de ventre, sanctificatus est, dum eum Dominus Spiritu suo illustrans verbi officio manciparet, de aetatis infirmitate et ignorantia conquestus est ; quid ego peccator acturus sum, qui in iniquitate conceptus et in delicto profusus, propter sordes vitae incircumcisus sum corde et auribus, quia videlicet nec scienda digne percipio, nec audita devote conservo? Quomodo iustitias Domini enarrabo, et assumam testamentum eius per os meum, cuius aetatem nec tempus adhuc implevit, nec scientia commendavit? cuius dicta nec doctrina corroborat, nec vita confirmat? praesertim cum ea scribere iubeatis et ordinare, quorum dignitatem vix animo torpente coniicio. Tres tamen ob causas audendi talia viam invenio, scilicet quod credo me a Domino sublevandum, ob euius iussa pariter ac promissa, quod virium consideratione exhorrui, obediendi cupiditate suscepi. Deinde quod me confido beati Galli intercessione vestrisque precibus adiuvari, pro quorum veneratione ac amore grande onus humeris aptavi debilibus. Postremo quod alienis insisto vestigiis veritatisque tenendae lineam novis tantummodo cogor passibus dimetiri. Vitam igitur sancti confessoris Christi Galli, patroni nostri, cuius corporis thesaurum fidelibus servatis excubiis, sensu nobilem, scripto degenerem vultis a me lumine rectae locutionis ornari, et seriem confusam capitulorum distingui limitibus.