monumenta.ch > Walafrid Strabo > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, 48, 1
Haec de copiosissima segete beati Galli virtutum memoriae horreis grana libuit commendare, et nostris et aliorum pastibus profutura. Poterunt haec enim plurimum diligentibus iustitiam aedificationis conferre: quia et morum honestatem insinuant, et ad laudem Domini, qui ita sanctos suos glorificat, devoti lectoris animum vel auditoris inflammant. Caeterum tot et tanta sunt eiusdem sancti Patris miracula, ut nec a studiosis scriptoribus propter copiam sui possint comprehendi, nec a fastidiosis lectoribus sine taedio et rugata fronte percurri.