monumenta.ch > Walafrid Strabo > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, 1, 1
Cum praeclara sanctissimi viri Columbani, qui et Columba, conversatio per omnem Hiberniam celebris haberetur, et veluti splendidum ignei solis iubar singulari decore omnium in se provocaret amorem sicuti de eo priusquam nasceretur provisum esse liber gestorum ipsius pleniter indicat), inter caeteros quos fama virtutum eius attraxerat, parentes beati Galli, secundum Deum religiosi, secundum saeculum nobiles , filium suum primae aetatis flore nitentem cum oblatione Domino offerentes, illius magisterio commendaverunt, ut in regularis vitae proficeret disciplina, et inter plurimos spiritalis militiae sectatores, obedientiae et arctioris propositi imitaretur exempla. Dumque bonae indolis vir charo nutriretur affectu, magno virtutum crevit augmento. Superna quoque gratia se praeveniente, tanto studio divinas epotavit Scripturas, ut de thesauro suo nova proferre posset et vetera.