monumenta.ch > Victor Vitensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victor Vitensis, Historia persecutionis Africanae provinciae, p4, p5, 2
Et dum se conflictui paratos adstruerent, primo die a uenerabilibus episcopis nostris eis uidetur esse propositum, ut omousion, sicut ammoniti erant, ex diuinis scripturis proprie adprobarent, aut certe quod a mille et quod excurrit pontificibus de toto orbe in Ariminensi concilio uel apud Seleuciam amputatum est, praedamnarent.