monumenta.ch > Vegetius > sectio

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Vegetius, Epitoma, 2, 0
Prooemium. Instituta maiorum partis armatae plenissime clementiam vestram peritissimeque retinere continuis declaratur victoribus ac triumphis, siquidem indubitata adprobatio artis sit rerum semper effectus. Verum tranquillitas tua, imperator invicte, altiori consilio, quam mens poterat terrena concipere, ex libris antiqua desiderat, cum ipsiam antiquitatem factis recentibus antecedat. Igitur cum haec litteris breviter conprehendere maiestati vestrae non tam discenda quam recognoscenda praeciperer, certavit saepius devotio cum pudore. Quid enim audacius, quam domino ac principi generis humani, domitori omnium gentium barbararum, aliquid de usu ac disciplina insinuare bellorum, nisi forte iussisset fieri, quod ipse gessisset? et rursum tanti imperatoris non oboedire mandatis plenum sacrilegii videbatur atque periculi. Miro itaque more in parendo audax factus sum, dum metuo videri audacior, si negassem. Ad quam temeritatem praecedens me indulgentia vestrae perennitatis animavit. Nam libellum de dilectu atque exercitatione tironum dudum tamquam famulus obtuli; non tamen culpatus abscessi. Nec formido iussus adgredi opus, quod spontaneum cessit inpune.