monumenta.ch > Vegetius > sectio

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Vegetius, Epitoma, 4, 0
Prooemium. Agrestem incultamque hominum in initio saeculi vitam a communione mutorum animalium vel ferarum urbium consitutio prima discrevit. In his nomen reipublicae repperit communis utilitas. Ideo potentissimae nationes ac principes consecrati nullam maiorem gloriam putaverunt quam aut fundare novas civitates aut ab aliis conditas in nomen suum sub quadam amplificatione transferre. In quo opere clementia serenitatis tuae obtinet palmam. Ab illis enim vel paucae vel singulae, a pietate tua innumerabiles urbes ita iugi labore perfectae sunt, ut non tam humana manu conditae quam divino nutu videantur natae. Cunctos imperatores felicitate moderatione castimonia, exemplis indulgentiae, studiorum amore praecedis. Regni animique tui bona cernimus et tenemus quae anticipare et superior optavit aetas et extendi in perpetuum ventura desiderat. Quibus rebus tantum universo orbi praestitum gratulamur, quantum vel humana mens petere vel gratia potuit divina conferre. Sed dispositionibus vestrae clementiae quantum profecerit murorum elaborata constructio, Roma documentum est, quae salutem civium Capitolinae arcis defensione servavit, ut gloriosius postea totius orbis possideret imperium. Ad complementum igitur operis maiestatis vestrae praeceptione suscepti rationes, quibus vel nostrae civitates defendendae sint vel hsotium subruendae, ex diversis auctoribus in ordinem digeram, nec laboris pigebit, cum omnibus profutura condantur.