monumenta.ch > Vegetius > sectio

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Vegetius, Epitoma, 3, 0
Prooemium. Athenienses et Lacedaemonios ante Macedonas rerum potitos prisci locuntur annales. Verum apud Athenienses non solum rei bellicae sed etiam diversarum artium viguit industria, Lacedaemoniis autem praecipua fuit cura bellorum. Primi denique experimenta pugnarum de eventibus colligentes artem proeliorum scripsisse firmantur usque eo, ut rem militarem, quae virtute sola vel certe felicitate creditur contineri, ad disciplinam peritiaeque studia revocarent ac magistros armorum, quos tacticos appellaverunt, iuventutem suam usum varietatemque pugnandi praeciperent edocere. O viros summa admiratione laudandos, qui eam praecipue artem ediscere voluerunt, sine qua aliae artes esse non possunt! Horum sequentes instituta Romani Martii operis praecepta et usu retinuerunt et litteris prodiderunt. Quae per diversos auctores librosque dispersa, imperator invicte, mediocritatem meam abbreviare iussisti, ne vel fastidium nasceretur ex plurimis vel plenitudo fidei deesset in parvis. Quantum autem in proeliis Lacedaemoniorum disciplina profuerit, ut omittam cetera, Xanthippi decleratur exemplo, qui Atilium Regulum Romanumque exercitum saepe victorem, cum Karthaginiensibus non virtute sed arte solus ferret auxilium, prostratis exercitibus cepit ac domuit unoque congressu triumphans bellum omne confecit. Nec minus Hannibal petiturus Italiam Lacedaemonium doctorem quaesivit armorum, cuius monitis tot consules tantasque legiones inferior numero ac viribus interemit. Igitur qui desiderat pacem, praeparet bellum; qui victoriam cupit, milites inbuat diligenter; qui secundos optat eventus, dimicet arte, non casu. Nemo provocare, nemo audet offendere quem intellegit superiorem esse, si pugnet.