monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 109.1 arg
Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo sine gratia nullum verum cognoscere possit. Quia super illud I Cor. XII, 'nemo potest dicere, dominus Iesus, nisi in spiritu sancto', dicit Glossa Ambrosii, 'omne verum, a quocumque dicatur, a spiritu sancto est'. Sed spiritus sanctus habitat in nobis per gratiam. Ergo veritatem cognoscere non possumus sine gratia.