monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 107.1 a3
Praeterea, apostolus videtur distinguere utramque legem, ad Rom. III, veterem legem appellans legem factorum, legem vero novam appellans legem fidei. Sed lex vetus fuit etiam fidei; secundum illud Heb. XI, 'omnes testimonio fidei probati sunt', quod dicit de patribus veteris testamenti. Similiter etiam lex nova est lex factorum, dicitur enim Matth. V, 'benefacite his qui oderunt vos'; et Luc. XXII, 'hoc facite in meam commemorationem'. Ergo lex nova non est alia a lege veteri.