monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 107.1 a2
Praeterea, Augustinus dicit, in libro contra Adamantum Manich. Discip., quod 'brevis differentia legis et Evangelii est timor et amor'. Sed secundum haec duo nova lex et vetus diversificari non possunt, quia etiam in veteri lege proponuntur praecepta caritatis; Lev. XIX, 'diliges proximum tuum'; et Deut. VI, 'diliges dominum Deum tuum'. Similiter etiam diversificari non possunt per aliam differentiam quam Augustinus assignat, contra Faustum, quod 'vetus testamentum habuit promissa temporalia, novum testamentum habet promissa spiritualia et aeterna'. Quia etiam in novo testamento promittuntur aliqua promissa temporalia; secundum illud Marc. X, 'accipiet centies tantum in tempore hoc, domos et fratres,' et cetera. Et in veteri testamento sperabantur promissa spiritualia et aeterna; secundum illud ad Heb. XI, 'nunc autem meliorem patriam appetunt, idest caelestem', quod dicitur de antiquis patribus. Ergo videtur quod nova lex non sit alia a veteri.