monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 106.1 co
Respondeo dicendum quod 'unaquaeque res illud videtur esse quod in ea est potissimum', ut philosophus dicit, in IX Ethic. Id autem quod est potissimum in lege novi testamenti, et in quo tota virtus eius consistit, est gratia spiritus sancti, quae datur per fidem Christi. Et ideo principaliter lex nova est ipsa gratia spiritus sancti, quae datur Christi fidelibus. Et hoc manifeste apparet per apostolum, qui, ad Rom. III, dicit, 'ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non, sed per legem fidei', ipsam enim fidei gratiam legem appellat. Et expressius ad Rom. VIII dicitur, 'lex spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis'. Unde et Augustinus dicit, in libro de spiritu et littera, quod 'sicut lex factorum scripta fuit in tabulis lapideis, ita lex fidei scripta est in cordibus fidelium'. Et alibi dicit in eodem libro, 'quae sunt leges Dei ab ipso Deo scriptae in cordibus, nisi ipsa praesentia spiritus sancti?' Habet tamen lex nova quaedam sicut dispositiva ad gratiam spiritus sancti, et ad usum huius gratiae pertinentia, quae sunt quasi secundaria in lege nova, de quibus oportuit instrui fideles Christi et verbis et scriptis, tam circa credenda quam circa agenda. Et ideo dicendum est quod principaliter nova lex est lex indita, secundario autem est lex scripta.