monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 106.1 sc
Sed contra est quod lex nova est lex novi testamenti. Sed lex novi testamenti est indita in corde. Apostolus enim, ad Heb. VIII, dicit, inducens auctoritatem quae habetur Ierem. XXXI, 'ecce dies venient, dicit dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iuda testamentum novum', et exponens quid sit hoc testamentum, dicit, 'quia hoc est testamentum quod disponam domui Israel, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas'. Ergo lex nova est lex indita.