monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 105.1 a5
Praeterea, sicut regnum est optimum regimen, ita tyrannis est pessima corruptio regiminis. Sed dominus regi instituendo instituit ius tyrannicum, dicitur enim I Reg. VIII, 'hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis, filios vestros tollet', et cetera. Ergo inconvenienter fuit provisum per legem circa principum ordinationem.