monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 105.1 a4
Praeterea, sicut sacerdotes instituuntur ad utilitatem populi in his quae ad Deum pertinent, ut patet Heb. V; ita etiam principes instituuntur ad utilitatem populi in rebus humanis. Sed sacerdotibus et Levitis qui sunt in lege, deputantur aliqua ex quibus vivere debeant, sicut decimae et primitiae, et multa alia huiusmodi. Ergo similiter principibus populi debuerunt aliqua ordinari unde sustentarentur, et praecipue cum inhibita sit eis munerum acceptio, ut patet Exod. XXIII, 'non accipietis munera, quae excaecant etiam prudentes, et subvertunt verba iustorum'.