monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 104.2 a2
Praeterea, sicuti illi populo Iudaeorum data sunt quaedam iudicialia praecepta, ita etiam aliis populis gentilium. Sed iudicialia praecepta aliorum populorum non figurant aliquid, sed ordinant quid fieri debeat. Ergo videtur quod neque praecepta iudicialia veteris legis aliquid figurarent.