monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 103.1 arg
Ad primum sic proceditur. Videtur quod caeremoniae legis fuerint ante legem. Sacrificia enim et holocausta pertinent ad caeremonias veteris legis, ut supra dictum est. Sed sacrificia et holocausta fuerunt ante legem. Dicitur enim Gen. IV, quod 'Cain obtulit de fructibus terrae munera domino; Abel autem obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum'. Noe etiam obtulit holocausta domino, ut dicitur Gen. VIII; et Abraham similiter, ut dicitur Gen. XXII. Ergo caeremoniae veteris legis fuerunt ante legem.