monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 51

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 98.1 ad1
Ad primum ergo dicendum quod dominus loquitur ibi de praeceptis caeremonialibus; quae quidem dicuntur non bona, quia gratiam non conferebant, per quam homines a peccato mundarentur, cum tamen per huiusmodi se peccatores ostenderent. Unde signanter dicitur, et iudicia in quibus non vivent, idest per quae vitam gratiae obtinere non possunt; et postea subditur, et pollui eos in muneribus suis, idest pollutos ostendi, 'cum offerrent omne quod aperit vulvam, propter delicta sua'.