monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 93.2 ad3
Ad tertium dicendum quod iudicare de aliquo potest intelligi dupliciter. Uno modo, sicut vis cognitiva diiudicat de proprio obiecto; secundum illud Iob XII, 'nonne auris verba diiudicat, et fauces comedentis saporem?' Et secundum istum modum iudicii, philosophus dicit quod unusquisque bene iudicat quae cognoscit, iudicando scilicet an sit verum quod proponitur. Alio modo, secundum quod superior iudicat de inferiori quodam practico iudicio, an scilicet ita debeat esse vel non ita. Et sic nullus potest iudicare de lege aeterna.