monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 51

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 91.1 ad1
Ad primum ergo dicendum quod ea quae in seipsis non sunt, apud Deum existunt, inquantum sunt ab ipso praecognita et praeordinata; secundum illud Rom. IV, 'qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt'. Sic igitur aeternus divinae legis conceptus habet rationem legis aeternae, secundum quod a Deo ordinatur ad gubernationem rerum ab ipso praecognitarum.