monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 79.1 a4
Praeterea, omne malum opponitur bono. Sed non repugnat divinae bonitati quod ipse sit causa mali poenae, de isto enim malo dicitur Isaiae XLV, quod 'Deus est creans malum'; et Amos III, 'si est malum in civitate quod Deus non fecerit?' Ergo etiam divinae bonitati non repugnat quod Deus sit causa culpae.