monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 77.2 sc
Sed contra est quod dicit apostolus, Rom. VII, 'video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati'. Lex autem quae est in membris, est concupiscentia, de qua supra locutus fuerat. Cum igitur concupiscentia sit passio quaedam, videtur quod passio trahat rationem etiam contra hoc quod scit.