monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 77.1 a2
Praeterea, superior motor non movetur ab inferiori, sicut anima non movetur a corpore. Sed voluntas, quae est appetitus rationis, comparatur ad appetitum sensitivum sicut motor superior ad inferiorem, dicit enim philosophus, in III de anima, quod 'appetitus rationis movet appetitum sensitivum, sicut in corporibus caelestibus sphaera movet sphaeram'. Ergo voluntas non potest moveri a passione appetitus sensitivi.