monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 73.1 arg
Ad primum sic proceditur. Videtur quod omnia peccata sint connexa. Dicitur enim Iac. II, 'quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus'. Sed idem est esse reum omnium mandatorum legis, quod habere omnia peccata, quia, sicut Ambrosius dicit, 'peccatum est transgressio legis divinae, et caelestium inobedientia mandatorum'. Ergo quicumque peccat uno peccato, subiicitur omnibus peccatis.