monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 70.1 a3
Praeterea, inter fructus spiritus sancti enumerantur ab apostolo aliquae virtutes scilicet caritas, mansuetudo, fides et castitas. Virtutes autem non sunt actus, sed habitus, ut supra dictum est. Ergo fructus non sunt actus.