monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 70.1 arg
Ad primum sic proceditur. Videtur quod fructus spiritus sancti quos apostolus nominat ad Galat. V, non sint actus. Id enim cuius est alius fructus, non debet dici fructus, sic enim in infinitum iretur. Sed actuum nostrorum est aliquis fructus, dicitur enim Sap. III, 'bonorum laborum gloriosus est fructus'; et Ioan. IV, 'qui metit, mercedem accipit, et fructum congregat in vitam aeternam'. Ergo ipsi actus nostri non dicuntur fructus.