monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 67.1 a3
Praeterea, temperantia et fortitudo, quae sunt virtutes morales, sunt irrationalium partium, ut philosophus dicit, in III Ethic. Sed irrationales partes animae corrumpuntur, corrupto corpore, eo quod sunt actus organorum corporalium. Ergo videtur quod virtutes morales non maneant post hanc vitam.