monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 63.1 arg
Ad primum sic proceditur. Videtur quod virtus sit in nobis a natura. Dicit enim Damascenus, in III libro, 'naturales sunt virtutes, et aequaliter insunt omnibus'. Et Antonius dicit, in sermone ad monachos, 'si naturam voluntas mutaverit, perversitas est; conditio servetur, et virtus est'. Et Matth. IV, super illud, 'circuibat Iesus' etc., dicit Glossa, 'docet naturales iustitias, scilicet castitatem, iustitiam, humilitatem, quas naturaliter habet homo'.