monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 60.1 a2
Praeterea, habitus non distinguuntur secundum materialia obiecta, sed secundum formales rationes obiectorum. Formalis autem ratio boni ad quod ordinatur virtus moralis, est unum, scilicet modus rationis. Ergo videtur quod sit una tantum moralis virtus.