monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 55.1 a4
Praeterea, Augustinus dicit, in libro de moribus Eccles., quod 'virtus est ordo amoris'. Et in libro octoginta trium quaest., dicit quod 'ordinatio quae virtus vocatur, est fruendis frui, et utendis uti'. Ordo autem, seu ordinatio, nominat vel actum, vel relationem. Ergo virtus non est habitus, sed actus vel relatio.