monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 48.1 a2
Praeterea, philosophus dicit, in IV Ethic., quod 'punitio quietat impetum irae, delectationem pro tristitia faciens', ex quo potest accipi quod delectatio irato provenit ex punitione, punitio autem excludit iram. Ergo, adveniente delectatione, ira tollitur. Non est ergo effectus delectationi coniunctus.