monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 43.1 sc
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro octoginta trium quaest., 'nulli dubium est non aliam esse metuendi causam, nisi ne id quod amamus, aut adeptum amittamus, aut non adipiscamur speratum'. Omnis ergo timor causatur ex hoc quod aliquid amamus. Amor igitur est causa timoris.