monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 43.1 a2
Praeterea, philosophus dicit, in II Rhetoric., quod 'illi maxime timentur, a quibus expectamus imminere nobis aliqua mala'. Sed per hoc quod ab aliquo expectamus malum, magis provocamur ad odium eius quam ad amorem. Ergo timor magis causatur ab odio quam ab amore.