monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 42.1 arg
Ad primum sic proceditur. Videtur quod bonum sit obiectum timoris. Dicit enim Augustinus, in libro octoginta trium quaest., quod 'nihil timemus, nisi ne id quod amamus, aut adeptum amittamus, aut non adipiscamur speratum'. Sed id quod amamus est bonum. Ergo timor respicit bonum sicut proprium obiectum.