monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 39.1 arg
Ad primum sic proceditur. Videtur quod omnis tristitia sit mala. Dicit enim Gregorius Nyssenus, 'omnis tristitia malum est, sui ipsius natura'. Sed quod naturaliter est malum, semper et ubique est malum. Ergo omnis tristitia est mala.