monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 25.1 a3
Praeterea, gaudium et tristitia sunt passiones concupiscibilis. Sed gaudium et tristitia consequuntur ad passiones irascibilis, dicit enim philosophus, in IV Ethic., quod 'punitio quietat impetum irae, delectationem loco tristitiae faciens'. Ergo passiones concupiscibilis sunt posteriores passionibus irascibilis.