monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 21.2 sc
Sed contra est quod philosophus dicit, quod 'laudabilia sunt virtutum opera; vituperabilia autem, vel culpabilia, opera contraria'. Sed actus boni sunt actus virtutis, quia 'virtus est quae bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit', ut dicitur in II Ethic., unde actus oppositi sunt actus mali. Ergo actus humanus ex hoc quod est bonus vel malus, habet rationem laudabilis vel culpabilis.