monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 20.1 a2
Praeterea, bonum per prius convenit fini, quia ea quae sunt ad finem, habent rationem boni ex ordine ad finem. Actus autem voluntatis non potest esse finis, ut supra dictum est, actus alicuius alterius potentiae potest esse finis. Ergo per prius consistit bonum in actu potentiae alterius, quam in actu voluntatis.