monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 17.2 arg
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod imperare conveniat brutis animalibus. Quia secundum Avicennam, 'virtus imperans motum est appetitiva, et virtus exequens motum est in musculis et in nervis'. Sed utraque virtus est in brutis animalibus. Ergo imperium invenitur in brutis animalibus.